正文 第55章 論政府的解體 (4)(1 / 3)

“Quid ergo,nulline casus incidere possunt quibus populo sese erigere atque in regem impotentius dominantem arma capere et invadere jure suo su que authoritate liceat?Nulli certe quamdiu rex manet. Semper enim ex divinis id obstat,Regem honorificato,et qui potestati resistit,Dei ordinationi resistit:non ali s igitur in eum populo polestas est quam si id committat propter quod ipso jure rex esse desinat. Tunc enim se ipse principatu exuit atque in privatis constituit liber;hoc modo populus et superior efficitur,reverso ad eum scilicet jure illo quod ante regem inauguratum in interregno habuit. At sunt paucorum generum commissa ejusmodi qu hunc effectum pariunt. At ego cum plurima animo perlustrem,duo tantum invenio,duos,inquam,casus quibus rex ipso acto ex rege non regem se facit et omni honore et dignitate regali atque in subditos potestate destituit;quorum etiam meminit Winzerus. Horum unus est,si regnum disperdat,quemadmodum de Nerone fertur,quod is nempe senatum populumque Romanum atque adeo urbem ipsam ferro flammaque vastare,ac novas sibi sedes qu rere decrevisset. Et de Caligula,quod palam denunciarit se neque civem neque principem senatui amplius fore,inque animo habuerit,interempto utriusque ordinis electissimo,quoque Alexandriam commigrare,ac ut populum uno ictu interimeret,unam ei cervicem optavit. Talia cum rex aliquis meditatur et molitur serio,omnem regnandi curam et animum ilico abjicit,ac proinde imperium in subditos amittit,ut dominus servi pro derelicto habiti dominium.236. Alter casus est,si rex in alicujus clientelam se contulit,ac regnum quod liberum majoribus et populo traditum accepit,alien ditioni mancipavit. Nam tunc quamvis forte non e mente id agit populo plane ut incommodet;tamen quia quod prcipuum est regi dignitatis amisit,ut summus scilicet in regno secundum Deum sit,et solo Deo inferior,atque populum etiam totum ignorantem vel invitum,cujus libertatem sartam et tectam conservare debuit,in alterius gentis ditionem et potestatem dedidit,h c velut quadam regni abalienatione effecit,ut nec quod ipse in regno imperium habuit retineat,nec in eum cui collatum voluit,juris quicquam transferat;atque ita eo facto liberum jam et su potestatis populum relinquit,cujus rei exemplum unum annales Scotici suppeditant.—Barclay,Contra Monarchomachos,I.iii,c.16.